Latin
ORATIO DE GRADIBVS IN
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec exempla docere nos possunt, quantum malorum afferat in Ecclesia, dissensio uoluntatum inter docentes. Summum malorum est, &certißima Ecclesiae pestis, purae doctrinae deprauatio: Sed ad hanc, occasiones &caussas praebet discordia docentium. Quare quantum in nobis est, summa cura, ac studio cauendum est, ne nostra aliqua culpa eiusmodi malum inter nos excitetur. Neque uero cogitemus, nos liberos esse ab his periculis. Nam Diabolus, ut dixi, non desinit nos omnis generis insidijs atque artibus appetere. Et nunquam tam foeliciter agetur in rebus humanis, quin existant etiam inter bonos, aliquae offensionum occasiones. Magna est inter homines ingeniorum, &naturarum dißimilitudo, itaque facile potest accidere, ut alij aliorum factis ac dictis offendantur. Et cum semel admittimus occasiones, postea ipsi nobis indulgemus, animi paulatim incipiunt alienari, accedunt sinistrae suspiciones, quae etiamsi non erumpunt in simultates, &odia, tamen non abeunt sine incommodo publico, multae bonae res impediuntur, cum animi non satis cohaerent, nemo alteri confidit, aut sese aperire audet. Ita non conferuntur Dig runtur studia, ad consulendum Ecclesiae commodis, non sunt de rebus necessarijs deliberationes aut collocutiones, quomodo obscuriores controuersiae religionis, clare &proprie, ac ad unam aliquam certam formam secundum scripturam explicentur. Saepe non satis intelligi potest, quid quisque sentiat. Haec iam satis magna sunt, quid autem futurum est, si accedunt &illae pestes, simultates, odia, factiones, tumultus, &amarulentae criminationes, pugnae, quas merito quisquis est Christianus, toto animo execrari, atque exhorrescere debet.