Latin
ORATIO DE GRADIBVS IN
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 44
Unproofread scanNot analysed yet
Plena exemplorum est historia omnium aetatum, sed non est opus procul exempla repetere, cum sint ob oculos praesentia. Meminimus ex hac ipsa Schola quosdam, cum initio in asserenda pura doctrina Euangelij, nostris uiderentur esse coniunctißimi, postea, cum ex suis quibusdam suspicionibus, non uiderentur se satis admirationis, &gloriae consecutos esse, nec pari authoritate, ac existimatione cum Doctoribus haberi, mox exarsisse inuidia, adiunxisse sibi homines furiosos, quorum auxilio spargerent fanaticas opiniones, unde ad extremum Anabaptistarum furor inualuit: Sed quia quidam poenas dederunt non nomino. Scio plerisque uestrum notum esse Vuicelinum, ut est homo natura ambitiosus, &de se magnifice sentiens, cum tamen esset homo obscurus, nec quicquam dignum tanta opinione eruditis hominibus, quàm sibi ipsi induerat, protulisset, quia suspicabatur, se non satis pro dignitate tractari, hac sola de caussa, coepit à nostris dissentire. Et cum quaedam eius scripta ab amicis leniter essent reprehensa, exarsit ira atque odio, &miscere omnia conatus est, &quidquid potuit ueneni in nostros euomuit.