Latin
M. D. XXXVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 439
Unproofread scanNot analysed yet
bent bene mereristudent, ut significauit Theocritus in fa bula Comatae, quam Adolescentibus recitabo: Fuit quispiam locuples &auarus pastor, apud quem seruiuit Comata, qui fuit Musarum cultor, qui &propter pietatem, &ut grex seruaretur diuinitus, singulis mensibus ouem Musis sacrificabat. Hac pietate impetrabat, ut grex aduersus morbos &lu pos tutus esset, &multo fieret foecundior. Sed domi nus auarus resciscens singulis mensibus ouem mactari, seruum furti accusat. Ille excusans religionem, commemorat etiam beneficia diuina, gregis incolumitatem, &foecunditatem. Sed haec oratio non flexit animum impium domini. Ridens igitur coeleste numen: Experiar, inquit, an Musae, quibus te curae esse affirmas, sint tibi famem depulsurae, si te in hanc cauam arborem inclusero, nec dedero tibi cibum. Statim igitur in clusit miserum in arborem, ibi fame eum necaturus. Quid accidit? Post paucos dies grex scabie &pestilentia moritur. Hic coepit pastorem saeuitiae suae poeni tere, cum agnosceret se diuinitus puniri. Rediens igitur ad arborem, seruum inuenit adhuc uiuum, incolumen, &bene ualentem. Cunque interrogaret, unde interim alitus esset, respondet seruus, Musas in eam arborem exa men apum misisse, quae mella ibi conficerent, hoc melle se interea sustentatum esse. Petit ergo herus ueniam sceleris, et agnoscit perios Deo curae esse, eisque si non ma gnas opes, at mediocria commoda suppeditari. Hae nos spe confirmemus, &recta ac utilia studia amplectamur. Fortaßis etiam Ecclesia erit aliquando tranquillior, cum ad iudicandum adhibebuntur uiri boni &docti, qui controuersias planè &simpliciter explicare poterunt, &cum mitiora studia homines colere coeperint.