Latin
M. D. XXXVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 440
Unproofread scanNot analysed yet
Quare inuitent adolescentes, magnitudo publicae utilitatis, dignitas eloquentiae, denique etiam caetera praemia, ut se dedant his literis atque artibus, quae ad eloquentiam conducunt, seque in hoc genere exerceant, &ad res maximas praeparent, praesertim cum hic labor homini ingenioso uoluptates etiam dulcißimas pariat. Primum enim lectio grauißimo rum autorum de maximis in Repub. motibus iucun dissima est quaerentibus exempla uirtutis, &honesta consilia uitae priuatae aut publicae. Deinde delectut &ipsa orationis harmonia, ceu Musica quaedam: nulla est enim cantilena dulcior, quam oratio de rebus bonis concinna &bene composita. Postre mo ut canenti, sic scribenti, haec ipsa exercitatio uoluptati est. Iuuat enim inuenire &quasi gignere honesta argumenta, eaque distribuere, disponere, ornare, cum alijs conferre, &inquirere meliora. Haec naturaliter delectant sana ingenia, &quaedam ad uirtutem uia est, assuefacere animum ad has honestas uoluptates intelligendas &expetendas. Est &illa magna commoditas, quod hae elegantiores literae in omni fortuna usui sunt.