Latin
DE LAVDE VITAE SCHOLASTI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 463
Unproofread scanNot analysed yet
Nec ferè quisquam adeo est ferrea natura, ut literis &mediocri discipli na non aliquanto fiat mitior. Est autem multo iucundior consuetudo cum eruditis, qui causas omnium honestorum officiorum intelligunt, quam cum indo ctis, quorum iudicia multis in rebus dißident à nostris. Deinde illud affirmare ausim, eum qui in studijs assuefit ad amandam &inquirendam ueritatem, amare candorem ac simplicitatem etiam in moribus &in uita. Sed doctrina Sophistica deprauat uoluntates, transfertur enim calumniandi studium ad mo res. Vt autem quisquis est studiosißimus, ita maxime incensus est amore ueritatis, &Sophisticen odit acerrime. Dulcißimus autem conuictus est cum eruditis &candidis, qui prospiciunt quid deceat, &certa quadam ratione moderantur omnes actiones, &animi impetus, quasi freno regunt. Itaque nec dulciores, nec firmiores sunt amicitiae, quàm Philosophicae, hoc est, eruditorum amicitiae, &societatestudiorum contractae. Iam è regione confer ad haec scholastica sodalitia, consuetudines cum illiteratis, in quibus etiam si qui boni uiri sunt, tamen minus suauitatis habent congressus cum illis, quia de doctrina nobiscum colloqui non possunt. Ne Lelij quidem, &Scipionis amicitia tantum suauitatis habuisset, si fuissent &LEσοι. Sed angustia temporis non sinit nos omnia uitae scholasticae commoda colligere &illustrare. Haec autem recensui, primum, ut adolescentes intelligant &ament uitae genus in quo uersantur: Deinde cogitent, quanta uicißim requiratur abipsis diligentia, quanta in omni officio moderatio, ut hoc uitae genus ornent. Literati in summo fastigio rerum humanarum collocati sunt. Quare, ut nu neri omnium difficilimo satisfacere poßimus, adhibenda est acecrrima contentio animorum in docenlo.