Latin
DE LAVDE VITAE SCHOLASTI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 464
Unproofread scanNot analysed yet
Est &sanctißimum uitae genus, &Deo gratißimum, conseruare &propagare doctrinam uitae utilem. Sciamus igitur Deo poenas daturos illos, qui moribus suis dedecorant scholas, qui non conferunt aliquid operae, ad doctrinae conseruationem. Postremo iucundissima est uita scholastica. Quare digni odio sunt, qui uelut Centauri, aut Lapithae tumultuantur in scholis, &tranquillitatem uniuersi coetus interturbant, disciplinam soluunt, qua soluta, dißipari societatem necesse est. Sunt &boni adhortandi, ut haec commoda in conspectu habeant, eaque opponant incommodis, quae multos abstrahunt a literis: Plus ualeat apud bonos dignitas literarum, &publica utilitas, quàm iniqua uulgi iudicis dibzy G Goo iudicia, quàm odia tyrannorum, quàm paupertas. Sic affectos esse iudico hos iuuenes, qui eo gradum petiuerunt, ut se publice obligarent ad defensionem literarum. Iure igitur hunc animum eis gratulamur, eosque usitatis honoribus ornandos esse censuimus. DIXI.