Latin
DE GRADIBVS DISCENTIVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 466
Unproofread scanNot analysed yet
DE GRADIBVS DISCENTIVM Oratio Phil. Mel. Otus est Ennij uersiculus de ueteribus moribus conseruandis: Moribus antiquis res stat Romana uirisque. Idem profecto in re literaria praestiterit seruari in faciendis gradibus discentium, qui non mediocri prudentia à maioribus instituti, nunc errore quodam hominum, qui uidentur conspirasse ad abolendos semel omnes ueteres mores, delendamque uniuersam ciuilem disciplinam, antiquantur. Neque ego nunc suggestum conscendi digladiaturus, cum eo genere, tantum ado lescentes commonefacere decreui, quo consilio &olim gradus instituti sint, &quantum ad communia studia literarum momenti adferret illorum conseruatio. Est autem ad eam causam opus mihi aequitate uestra auditores, plerosque enim tantum fastidium coepit istius moris, ut tantum non totam Anticyram putent destinandam esse his, qui titulos istos graduum decerni sibi postulant. Ab his pro meo iure peto, ne nos ex hac schola exibilent, ne explodant, priusquam orationem nostram cognouerint. Nam pronunciare, cum nondum cognoueris causam, Id uero est iniusti &barbari iudicis. Et ego mesanis omnibus DE GRADIB. DISCEN. 467 nis omnibus satisfacturum esse in hoc negocio recipio.