Latin
ORATIO DE GRADIBVS IN
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 47
Unproofread scanNot analysed yet
Denique coniungamus studia &operas mutuas, ut extet clara &consentiens explicatio totius doctrinae, in qua nihil haereat perplexi, nihil ambigui, in summa quemadmodum alios uidemus pro suis commoditatibus ambitiose &contentiose niti ac pugnare, ita nos φιλοτιμουμένοι, ut Paulino uerbo utar, &quasi affectuto studio hoc agamus, ut sit in Ecclesia sancta, tecta &ad posteros etiam durabilis concordia. Est enim &hoc inter multa huius generis sanctißima praecepta Pauli ad Ephesios, cum omni humilitate inquit, cum mansuetudine, cum patientia tolerate inuicem in charitate, solliciti seruare unitate spiritus in uinculo pacis. Vnitatem spiritus praecipit, hoc est ueram consensionem doctrinae, &eam inquit contineri pace &concordia tanquam uinculo. Deinde huius sollicitum studium re quirit, &significat non posse conseruari Ecclesiae concordiam, nisi adsint hae uirtutes, humilitas, mansuetudo, pacientia, quibus inter nos mutuo toleremus.