Latin
ORATIO DE GRADIBVS IN
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 48
Unproofread scanNot analysed yet
Christus ipse iam discessurus à suis, hoc unum mandatum ait se relinquere, ut inuicem diligant, nec piget ipsum hoc praeceptum iterum atque iterum repetere, &inculcare, ut significet, quantae curae uelit esse ijs, qui praesunt Ecclesijs. Quare &nobis hoc inculcemus, ut semper ob oculos &infixum animis habeamus. Maxima pericula sunt, quae expectare oportet pios Doctores propter Ecclesiam, à Satana &mundo, multae sunt difficultates, &incommoda, quae in ipso coetu Ecclesiae incidunt. Hic oportet esse magnam uim dilectionis, quae contemnere poßit pericula, perferre omnes acerbitates, tolerare, &condonare iniurias, mederi incommotdis. Haec non faciunt, qui non ex animo afficiuntur Ecclesiae miserijs, &eius integritatem, ac saluijem, sua ipsorum uita chariorem habent. Itaque substciamus nobis, qua charitate nos complexus sit Chri piis, cum pro nobis liberandis ex Diaboli regno, deccato, morte &inferis, sanguinem suum profuit, &si quidem eius discipuli haberi uolumus, faciamus mus ut sentiat Ecclesia, nostrae quoque dilectionis ali qua officia, moueant nos non tantum praesentis tem poris pericula, sed etiam posteritatis, cui certe debenus quantum per nos potest, relinquere Ecclesiam nostra concordia conseruatam, cogitemus nullum nos Christo gratius officium, nullum Deo sacratiorem ho ston, ac acceptatiorem cultum praestare posse.