Latin
DE STVD. ADOLES
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 474
Unproofread scanNot analysed yet
Quanti enim refert, quod examina discendi curam acuunt, studium, uigilantiam, ac sollicitudinem augent, &ad omnia quae traduntur diligentius obseruanda, ac perdiscenda alacriores &excitatiores reddunt. Metuit enim pro se quisque, ne quid se fugiat, quod tenere oporteat. Tum ut accuratius perfectiusque omnia excutiat ac peruestiget, eadem haec solicitudo simulat, cum sciat sibi omnia dictata reddenda in examine, &perspicue explicanda esse. Hic metus acerrimus est ἐργοδιώκτης, ad discendili borem ac uigilantiam, animos accendens urgensque, qui si absit, uidemus quàm frigide, ac somniculose studia tractentur: Verum examinum cura, &sollicitudo apud aliquem excubans, non sinit cum obdormiscere, sed expergefacit, ac uelut sedulus &acer paterfamilias instat et urget, ut suum studiorum pensum persoluat. Quapropter haec ex multis can sis una fuit ueteribus instituendi examinaet gradus, ut his uelut calcaribus incitarent discentes. Recte monuit Fabius scripta euoluenda esse cum tali sollicitudine, quasi nos ipsi ita scripturi, uel dicturi simus, quod ita fiat, ut uigilantioribus oculis omnia lustremus, nihil nobis elabi patiamur, quod obseruatu dignum sit, &ad omnes uirtutis scriptorum expendendas attentiores reddamur.