Latin
DE STVD. ADOLES
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 473-2
Unproofread scanNot analysed yet
Idem in consilio fuit his, qui examina instituerunt, nempe, ut circumdarent curam discentibus omnia plenius &exactius cognoscendi, ut aliquid integri, ac solidi perciperent, nec uagabundi in studijs oberrantes, extremis tantum labris uaria degustarent, hinc inde concisas sententiolas, &mutilata membra uenantes, quod nunc à multis fieri uidemus, qui cum excutiuntur, ita stupidi atque ignari, ut turpesit, deprehenduntur. Dum enim in hoc uno studium omne suum consumunt, ut fragmenta quaedam ex scriptoribus colligant, fit, ut nullius rei integram ac perfectam cognitionem consequantur: à quo uago &in utili labore examina discentes, uelut in certam uiam reuocant. Nec ad non necessaria &inutilia respectare sinunt, sed in ijs, quae necessaria sunt, ordine quodam discendis continent. Parit uero istam in di cendo diligentiam praecipue haec sollicitudo, cum scimus nobis in examine uelut rationem reddendam isse eorum, quae tradita sunt, &magis se intendunt nimi in ea, quae ipsi tanquam nostra alijs exponere atque explicare cogimur, &illae ipsae imagines magis euidenter in animis lucent, ac firmius defiguntur quas ipsi de rebus doctrina perceptis tractatione &oratione effingimus, atque exprimimus.