Latin
DE STVD. ADOLES
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 477
Unproofread scanNot analysed yet
Et ob hanc praecipue causam ea à ueteribus instituta uidentur: non enim adolescentum studia temere, ac sine lege fluere, sed huic xaminum censurae subiecta esse uoluerunt. Neque enim eos fugiebat omnes artes peccando disci, &at fertiles agri multum gignunt spinarum, atque inutilium herbarum, quibus subinde sunt repurgandi ac sarriendi, idem etiam ingenijs &quidem foecundis solet accidere: saepe enim sit, ut falsas rerum imagines pro ipsis rebus adprehendant. Et quemadmodum Ixion cum nube concumbens, cum putaret se Iunonem amplecti, Centauros gignit, sic ex falsis umbris, quas pro ipsa ueritate consectamur &arripimus, prodigiosae opiniones nascuntur, quae nisi mature, &antequam altius radices ex gerint, animis euulsae sint, in perniciosos Ecclesiae, ac Reipub. errores deinde erumpunt. Nam ut lolio, tribulis, lappisque &alijs id genus infoelicibus herbis succrescentibus, segetes opprimuntur, ac praefocantur, &sterilescunt agri: ita falsis opinionibus, si confirmentur, nec mature eximantur, atque ijs uelut repurgentur mentes, ueritas opprimitur, &expugnatur. Ad id uero non est aliud aptius remedium, quàm examina.