Latin
DE STVD. ADOLES
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 476
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quae auribus tantum hausimus, aut ex lectione percepimus, ea tanquam umbrae per somnium obuersantes incerta haerent, &facile inde fugere, atque excidere solent. Quorum uero ceu uiuas imagines commen tando atque agitando impreßimus, ea uelut altius actis radicibus haerent tenacißime, nec euelli se, aut excuti facile patiuntur. Est enim commentationis atque agitationis uit maxima in omnire, plenè perfecteque percipienda ac discenda, sine qua auditionis &lectionis fructus sterilis, ac prope nullus est. συζάτησ is autem, ut uere dictum est, omnia potest, &agitando atque inquirendo omnes artes inuentae, ac excultae sunt, estque ea uel sola omnis doctrinae effectrix. Quemadmodum enim leonum foetus informes ac mortuos aedi memorant, &deinde longis parentum uociferationibus uiuificari, ac spiritum recipere, ita primifoetus ingeniorum, hoc est primae imagines quas de rebus uel auditis, uel lectione perceptis, concipimus ac gignimus, mortuae sunt &informes, quae deinde dum crebro de ipsis cum alijs colloquimur, ac commentamur, ab ipsa uiua uoce &tractatione cen uitam, &perfectam formam recipiunt. Et uere dictum est ab Aristotele: Id primum certum signum esse, quod aliquis quidpiam recte sciat, si de eo ipso loqui, &alium docere poßit. Eam gratiam studiodebemus examinibus, quae uelut uita sunt rum, sine quibus lectio omnis &meditatio mortua est. Huc accedit, quod ijs multi errores temere concepti, &haerentes in animis corriguntur, eximuntur opiniones falsae, quae uel per aetatem, uel ex aliqua fallaci specie, uel institutione corrupta, uel artium praeceptis male intellectis accommodatisus in animis haeserunt.