Latin
M. D. XVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 496
Unproofread scanNot analysed yet
Verum hactenus in Scotis atque Hibernis literas diuturna pax aluerat, clarebantque hi cum alijs quibusdam, tum maxime uenerabili Beda, Graece &Latine haud uulgariter perito: ad haec in Philosophia, Mathematicis, Sacris sic erudito, ut cum uetustis quoque conferri posset. Interim frigebat Itala, frigebat Gallia. Germania ut semper armis, quan literis instructior erat, eaque tum potißimum in Italia saeuiebat: nondum enim uniuersa Christum profitebatur. In hunc rerum statum Carolus natus, cum fines Romani imperij pacasset, ad instaurandas literas animum adiecit. Nam &ipse praeter multarum rerum cognitionem, plerasque disciplinas, quae scholis debent, expeditas &compertas habebat. Al cuinum ex Anglia in Gallias duxit, quo authore, Parrhisij literas profiteri coeperunt, auspicio certe laeto. Nam purae adhuc erant, &accedebat Graecarum rerum mediocris peritia. Ea nobis aetas Hugones, Richardos, &alios non peßimos scriptores edidit. Philosophia, non uti nunc, ex Aristotele petebatur, sed totam sibi adseruerant Mathemata, quae magnae curae tum literati omnes habebant, id quod indicant ueteres Monachorum diui Benedicti bibliothecae: è quibus nemo clarus extitit, quinon opere Mathematico sit eruditionem suam egregie testatus.