Latin
M. D. XVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 497
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde usu res acta est, incideruntque homines quidam, siue libidine ingeniorum, siue amore litium ducti, in Aristotelem, eumque mancum, &lacerum, &qui alioqui Graecis obscurus, καὶ τὸ λοξία similis uidetur, Latine sic redditum, ut etiam Sibyllae furentis coniecturas exerceret: Huc tamen incauti ho mines impegerunt. Sensim neglectae meliores disciplinae, eruditione Graeca excidimus, omnino pro bo nis non bona doceri coepta. Hinc prodiere Thomae, Scoti, Durandi, Seraphici, Cherubici, &reliqui proles numerosior Cadmea sobole. Accedit insuper, quod non solum contempti ueteres studio nouo rum, sed omnino si qui in eam supererant aetatem, ceu in Lethen ablegati perierunt, ut dubites num alia re argutiarum authores plus nocuerint, quàm quod uecordes tot millia ueterum scriptorum ad internicionem usque aboleri paßi sunt. Talibus deinde semel iuris diuini ac humani potestas facta est, ex ho rum decretis iuuentus erudiebatur. Proinde in scien tiam Iuris ac rem Medicam pariter posthac saeuitum est: Oportebat enim similem praeceptoribus discipulum esse, ut aiunt uulgo κακου κόρακος κα κον ὡόν. Haec ratiostudiorum, annos circiter trecentos in Anglia, in Gallijs, in Germania regnauit, ut ne quid interim dicam immodestius. Quam perniciosa, conijcere licet propemodum ex his quae dixi, at ut plane intelligatis, animum aduortite. Primum desertis ueterum disciplinis, quandos dax ista commentandi &philosophandi ratio in luit, simul Graeca contempta, Mathematica deserti, Sacra negligentius culta sunt. Quo malo, quae seuior pestis esse potuit?