Latin
M. D. XVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 499
Unproofread scanNot analysed yet
Audacius haec uidear alicui, quàm ex usu uel studiorum meorum: uerum ut sic dicam, res uestrae, in genui iuuenes, postulant. Nam ut quidam segnius cum bonis artibus in gratiam redeant, nimirum in causa est, quod nondum quisquam eos libere admonuit. Iam igitur cognoscite, quae nam sit illa Barbarorum commentandi ratio, quae è quibus manarit fontibus audistis. Artium genera omnino tria sunt, λογι κὸν, φυ σικὸν, προτρεττικὸν. Logicum uim omnem ac discrimina sermonis tractat, &cum per ipsum in illa superiora sit iter, primum formandae pueritiae rudimentum est, literas docet, proprietatem ser monis aut regulis adstringit, aut collatis autorum figuris, indicat quid obserues, id quod ferè Grammatica praestat. Deinde cum paulo progressus fueris, iudicium animis comparat, quo metas rerum, ortus, fines, ductum, sic agnoscas, ut sicubi quid inciderit exacte tractandum, omnia quae ad institutum pertinent, quasi in numerato habeas, &artis adminiculis ita sensus auditorum capias, ut dissentire temere non queant. Hae partes illius sunt, quam uos Dialecticam, alij Rhetoricam uocant: Nominibus enim uariant authores, quum ars eadem sit. Atque hic docendi ordo quondam fuit, quum uigerent adhuc literae, donec in bullatos quosdam Ma gistros incidimus, qui scitis qua mole commentariorum Grammatica primum oppresserant. Sed quan do ea reuixerunt, de Dialecticis uideamus, quae adhuc ex Tartaretis, Bricot, Peruersore, Eckijs, Copulatis bursae montis, Exercitijs taurinis &caninis, &alijs huius farinis petimus. Licet hac parte mihi liberius agere, nam &ijsdem ego annos iam sex perpetuos pene detritus sum.