Latin
M. D. XVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 500
Unproofread scanNot analysed yet
Et quum rem pro be meditatam habeam, non erit difficile mihi suis eam coloribus pingere, ac declarare, non esse δ καλεκ τικὰ, quae isti amusi, inscitiae Magistri profitentur. Primum Dialectica, ut dixi, methodus quaedam est omnium quaestionum compendiaria διωκητικίντε καὶ διακρίτικη: qua constat ordo &iudi cium cuiusque rei tractandae, ut in quoque uideamus, quid, quantum, quale, quur, quomodo: Si simplex sit, sin complexum, uerum ne an falsum. Simplicium discrimina, notionesque isti per loca senta situ cogunt, noctemque profundam. Complexorum doctrinae, quas tenebras non offuderunt argutijs? Quales sunt: Genus est species: Nullus &nemo mordent se in sacco. Parisijs &Romae uenditur piper. Arcent fo ro suo quae non assequuntur. Librum κατηγορίων aiunt Dialecticae tabulis non censeri, quum inde om ne artificium inueniendi, ceu è fonte fluat, &κατη γοριαι non sint nisi μεθοδος quaedam simplicium. Et hic argutantur: Num singula genera generaliß. realiter (ut uocant) discrepent, atque de eo nondum inter Scotistas ipsos conuenit, multo minus cum factionis diuersae nominibus.