Latin
M. D. XVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 504
Unproofread scanNot analysed yet
Subinde enim quod exhauritur influit, foelicus id quidem quàm quod de Danaidum dolijs ferunt. Adde quod cum se ueri scientiam meditari gloriatur, plurimum operae fallacijs nectendisque dolis lin guae nauant, ut festiuiter ludit Isocrates cum ait: oi προσποιοῦνται μὲν τὴν ἀληθειανζύτειν, ἐν θὺς δʼ ἐν ἄρχου τῶν ἐπαγγελμάτων, ψεν δὴ λέγειν ἐπιχειρουσιν. Deinde ex tot factionum diuersis opinionibus, uix unam aut alteram, quae sibi constet, reperias. Solent enim ut erutipus Theologis quidam primi nominis dixit, inonni humano dogmate falsis uera, ueris falsamisceri, καὶ τʼ ἀληθὲς πολλοις ψευδεσιν ἐγκρυπτεσι, ut Dionysij uerbis utar. Ibi uero quanto agu negocio, quibus auditorem perfugijs trahas, dun sententiae Doctores inter se conueniant, nimirum ut candida nigris: at nil refert, cadat, an recto stet fabula talo, modo clamatum sit fortiter. Quanto satius trat hic uel τὸ ἐπεχειν nouae Academiae amplecti.