Latin
M. D. XVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 503
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc egero uobiscum teste, atque eo sanè iurato, non esse in his uulgatis stromatis, quod probari cuiquam prae ter personatos quosdam professores, γάλλους μᾶλ λον ἡ φιλοσοφους, osteat. Iratas habeam Musas, ni haec ita damnem, ut pro eis meliora foelicioraque uos amplecti uelim. Alioqui liberum per me cuique fuerit, quorsum uel usus uocat, uel ingenium trahit sequi. Sat scio nullum fuisse seculum, neque Graecorum neque Latinorum, quod non sit egregie nugatum philosophando, ueteres aliquanto quam noui foelicius. Quare afferas ad eastudia, oportet, animum acrem et curam, deinde Magistrum adhibeas boni iudicij, qui seligat quaenam et quatenus discenda sint. Dolet enim sanis esse qui persuaserunt sibi, nisi haec nugalia didicerimus, non fore ex usu, quidquid studiorum affectemus. Modestus uir Socrates erat, qui cum opinione sapientiae uulgo coleretur, dicebat, hoc unum se scire, quod nihil sciret: illi contra hoc unum nesciunt, quod nihil sciunt. Atque utinam foeliciter eos aliquan do ἐρμῆς ὁ λόγιος uirga sua demulceat ut expergefiant, ut desipere se agnoscant. Vt euagarer longius, ipsa me rei indignitas perpulit. Volo enim diosis factam, aliud quoddam literarumpens uilius esse, quàm sit quod Copulata iactant, achaen Rhetoricis nostris longius. Quin uideamus, &hu facile ne sit, hac enim se commendatione diumdant. quasi uero angustis adeo finibus contenta uirtuqu debeat, ut quod cuique procliue sit aggredi, commi idem honestum sit. Quantum aetatis hominidam est, nedum adulescentiam, insumunt, ut Euriposon nes, sic enim Nazianzenus uocat, Aristotelicos cihauriant, id quod nescio an unquam alicui contigrit.