Latin
DE RESTITVENDIS SCHOLIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 514
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi autem postea multis peri culis conflictatus sum, tamen res ipsa ostendit, Deum uere mihi adfuisse ducem in illis longis peregrinationibus, meque clementer seruasse, ut spero, ad aliquam Ecclesiae utilitatem. Primum ex patria discedens, ueni in Academiam Saxonicam, eo tempore, quo omnes articuli doctrinae diligentißime disputabantur, ubi consuetudine eruditorum excitatus, multo maiore cura conferre dogmata coepi. Postea Britanniam adij, ubi &docui aliquandiu in Academia, &rursus cum ijs qui excellunt eruditione, de doctrina Christiana collocutus sum accurate. Estque perspecta mea mens in ea insula praestantibus uiris, Episcopo Can tuariensi, Latimero &alijs. Cumque iam defessus tot peregrinationibus, quasi in portum uenissen, manereque ibi decreuissem, ecce rursus prodeunt atrocißima edicta contra doctrinam Euangelij. Itaque cum aut subeunda esset impiorum crudelitas, aut cedendum, secutus sum consilium multorum bonorum uirorum, qui &mihi &alijs pijs, quipa lam dissentiebant ab illis decretis sanguine scriptis, hortatores erant, ut discederemus. Redij igitur in Germaniam ad eas Ecclesias, cum quibus sentire me profiteor, quae mihi hospitium hoc semestri pergratum praebuerunt. Cumque eximia liberalitate Ducis Saxoniae adiutus sum, tum hoc acceßit, quod iterum de doctrina licuit cum hominibus pijs &peritis conferre. Deinde mihi illustrißimus Princeps Marchio elector locum in Academia uestra clemen ter tribuit, ac munus commendauit re ipsa amplissimum, uidelicet, doctrinae Ecclesiasticae explicationem. Haec eo commemoraui, ut sicut meipsum series mearum aerumnarum &exitus monent, ut diuinitus me seruatum esse ad aliquam Ecclesiae utilitatem existimem, ita &uos bene &amanter de hospite sentiatis, nec me propter exilium aspernimini.