Latin
DE RESTITVENDIS SCHOLIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 515
Unproofread scanNot analysed yet
Laudatur uetus Germania propter singularem fidem &humanitatem, qua excipere &tegere hospites solita est. Et uos arbitror adhuc retinere plurimum priscae &antiquae uirtutis, ad quam accodere etiam pietas debet. Praecipue autem hoc officium Christus flagitat, ut eos qui uagantur uel docendi, uel discendi Euangelij causa, caeteri amanter complectantur, ac promittit mercedem inquiens: Amen dico uobis, si quis dederit uel aquae potum alicui ex minimis propter doctrinam, mercedem accipiet. Quare &uobis spero Deum benefacturum esse, si nos complexi fueritis, qui qualescunque sumus, tamen ex illo coetu fumus, de quo Christus loquitur, Euangelium enim circumferimus, &si fateor me uere esse omnium, qui docent minimum. Sed cum ordinis ac functionis dignitatem Christus magnifaciat, erit uestrae pietatis, me non grauatim audire. Maiores uestri reuerenter exceperunt multos ex insula Scotorum egressos, Gallum, Bonifacium, &alios, qui in Germaniam intulerunt Euangelium, horum uos honesta exempla imitari decet, praesertim cum his miserrimis temporibus doctrinam Christianam ubique terrarum horribili amentia Pontifices ac Reges delere conentur.