Latin
DE RESTITVENDIS SCHOLIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 516
Unproofread scanNot analysed yet
In tanto publico periculo credite uos Deo gratißimum officium facere, quòd Euangelij Doctores benigne excipitis, tuemini, &auditis. Haec de me ipso praefa tus sum. Nunc in genere de scholis &de profeßione mea dicam. Nam si quis cogitabit, quantum referat, hoc praesertim tempore, restitui emendatas scholas, hunc mihi quoque &caeteris mei ordinis hominibus aequiorem fore spero. Nemo tam est impudens ac sine fronte, qui negare ausit multos non dißimulandos errores à Pontificibus &Monachis in Ecclesiam inuectos esse. Quàm multi boni &doctiuiri ante aliquot secula deplorauerunt Missarum nundinationem, idolomaniam in inuocatione sanctorum? Reprehendunt ipsi ueteres Ambrosius, &Augustinus errores satisfactionum, &renouant do ctrinam de poenitentia, &de fide. Quàm multi deplorauerunt libidines sacrificulorum? Episcopi quid agunt dignum suo munere? Haec cum iamites rum reprehendi Deus uoluerit, ac instaurare Ecclesiam, ne prorsus omnes homines pereant, uidetis quantum certamen exortum sit: Epicurei Pontifices &Monachi, uentri metuentes, adeo fremuntse reprehendi, ut deleri nomen Christi, &uniuersam doctrinam Euangelij, &omnes Ecclesias in uastita tem redigi cupiant. Res ipsa loquitur eos sic affectos.