Latin
ORATIO DE GRADIBVS IN
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 52
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim fieri potest, quin horribilis acerbitas odij in istis existat, qui iudicant Euangelium esse aut blasphemiam, aut commentitiam fabulam, dißipantem imperia, leges, constitutas Respub. ordinationes, tranquillitatem generis humani. Cum his summis criminibus maxima pars mundi, oneret Euangelium, tamen Paulus ingenti animo aduersus haec falsa iuditia clamitat, Non pudet me Euangelij, suaque uoce nos confirmat, ut statuamus certo Euangelium uerum &efficax esse, et aeternam dei uoluntatem esse, ac munus docendi Euangelij sanctiß. dei cultum esse, quem praecipue requirit ab hominibus. Verum tanta est infirmitas etiam in his qui non sunt aperte ἄθεοι, aut defensores impiorum cultuum, ut tantum mundi iudicijs moueantur, quo minus honorifice de ministerio uerbi, id est, de publico docendi mu nere sentiant, huc accedit, quod cum doctores Euangelij sint spreti, inuisi, &uersentur in aßiduis periculis, multi etiam fame pereant, deterrentur homi nes metu periculorum &crucis, à ministerio Euan gelij, &quoniam honores, &la praemia proposita sunt alias quaestuosas artes exercentibus, ideo paucißimi se ad hoc studium sacrarum literarum, aut ministerium conferunt. Multi etiam putant hoc genus doctrinae sine doctoribus percipi posse.