Latin
ORATIO DE GRADIBVS IN
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 53
Unproofread scanNot analysed yet
Iacet igi tur contemptus iste ordo ministrorum. Quanquam autem haec uulgo ita fiant, tamen pij adolescentes inculcare sibi hanc uocem Pauli debent. Non pudet me Euangelij, &intelligere quanta dignitas sit huius ministerij, seque ad id praeparare, ut poßint Ecclesiae cum opus sit seruire. Hic enim est summus dei cultus, sicut Christus docet, cum ait in hoc glorificatur pater meus, ut fructum multum feratis, &fiatis mei discipuli. Hic clare testatur ita glorificari patrem, si alios doceamus uerbum, quos ab ipso tanquam discipuli accepimus, &propheta ait, quàm speciosi pedes Euangelizantium pacem. Significat enim &deo, et ecclesiae hos nuncios placere, etiamsi mundus eos odit, &ueluti portenta execratur. Hoc ipsum docendi munus uocat Paulus sacrificium, sicut &alibi scriptura saepe ita appellat. Quare sciamus hunc cultum praecipuè requiri à nobis, &sciamus deo gratißimum munus esse. Hac consolatione boni, &pij qui praesunt ecclesijs sustentent sese aduersus iniqua iudicia, &sciant se Deo praecipuum &sanctißimum cultum officio docendi praestare. Inuitent etiam haec praeconia plures, ut se ad haec praeconia praeparent, ac sciant se quoque discenda hac doctrina, sacrificium deo gratißimum offerre. Sed dicat aliquis, quid haec oratio de ministerio ad scholas, et ad hos gradus in scholis attinet? Ego uero ideo de ministerio dixi, ut, quo consilio tradantur sacraeli terae, ad quem finem hi gradus constituti sint, consideretis. Nam haec studia in scholis ad conseruationem ministerij ecclesiastici proprie pertinent.