Latin
DE RESTITVENDIS SCHOLIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 524
Unproofread scanNot analysed yet
Nec raro ego ipse toto corpore per horresco, cogitans magnitudinem oneris, quod sustinemus, &intuens animo illos ueteres Duces nostros, quos longo interuallo sequimur inertes, &ignaui, atque hanc dißimilitudinem cum reputo, non solum docentium imbecillitatem, sed Ecclesiam deploro, quae quasi senectae imbecillitate, omnia membra habet languidiora, &tamen postremis temporibus plurimum periculi habituram esse, Christus praedixit. Nam quo propius instat dies extremi iudicij, eo Diabolus furiosius irascitur Christo, iansci licet formidans sententiam, in qua omnibus creaturis patefiet turpitudo immensa superbißimi spiritus &cruciatus ipsius horrendi augebuntur. Itaque odio Christi incitat Turcas, Pontifices, impios Reges denique omnia sua organa aduersus Ecclesiam. Eo magis uigilandum &pugnandum est nobis, ut furor Diaboli impediatur: Reges turpißime sinunt grassari Turcas, Episcopi negligunt Ecclesias. Quare pios Principes &caeteros, qui praesunt, anniti decet, ut quantum suo quisque loco potest, sarciant illorum negligentiam, bonos doctores quaerant, constituant Ecclesias, curent ad posteros propagari Euangelium. Auditores etiam propter Christum Dominum, ac officij dignitatem amanter tractent fidos Euangelij interpretes, inter quos me quoque uobis commendo.