Latin
DE RESTITVENDIS SCHOLIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 525
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &fidem ac diligentiam praestabo, &genus doctrinae pium profiteor Amplector enim uere &ex animo consensum Catholicae Ecclesiae Christi, hoc est, doctrinam Christi, &Apostolorum, &explicationem traditam in Sym bolis, Apostolico, Niceno, &Athanasiano. Et cum inciderint discordiae, fateor me sentire cum Ecclesijs, quarum extat confeßio Augustana, &has iudicotueri perpetuum consensum uerae Ecclesiae omnium temporum, Prophetarum, &Apostolorum. In his iudico multos articulos doctrinae Christianae rectè &pie renouatos &illustratos esse. Cum his iudico etiam uere congruere scriptores puriores dextre intellectos, Ambrosium, Augustinum, Hilarium, Basilium, Epiphanium, Nazianzenum. Et quanquam odiosum est nomen discordiae, tamen sentio haec certamina, quae de doctrina mota sunt, no cessaria &diuinitus excitata esse. Quia Daniel &Paulus uaticinantur postremis temporibus hos futu ros esse agones piorum aduersus impios Pontifices in Ecclesia, defendentes manifestam εἰδ ωλομανίαν, &exercentes Neronianam saeuitiam in membra Christi. Ac praemonuit nos Spiritus sanctus, ut cum inciderint certamina, cogitemus ubi sit uera Ecclesia, non terreamur titulis sceleratorum Pontificum nec simus socij &administri impiae Tyrannidis.