Latin
DE RESTITVENDIS SCHOLIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 526
Unproofread scanNot analysed yet
Non igitur nouum doctrinae genus comminiscar, una est perpetua Ecclesia, in qua Filius Dei per Patres, Prophetas, &Apostolos, ueram Dei noticiam tradidit, &taxat persuasiones contumeliosas aduersus Deum, quas spargit Diabolus odio Dei. Ad illam ueram Christi Ecclesiam, nunc quoque belligeran tem cum Diabolo, &dissentientem a Pontificibus, qui idolomaniam defendunt, &trucidant membra Christi, ut omnes pij adiungere se debent, ita me quoque totamente &toto pectore adiungo, ac precor ex animo Filium Dei, Dominum nostrum Iesun Christum, ut ministerium meum gubernet, ac per me sit efficax, ut adfuit Patribus, Prophetis, &Aposto lis: Ipsius enim laus uictoriae, ipsi triumphus debetur, qui uincit Diabolum: nostra infirmitas non que par tantae dimicationi, sed ipse uult pijs adesse, &conculcare caput serpentis, hoc est, ut Iohannes interpretatur, destruere opera Diaboli. Fuit Ecebolus quidam Rhetor tempore Constantij, is ut gratiam aucuparetur Principis, bapti zatus est, &ut fuit in dicendo uehemens, acriter solitus est taxare idolomaniam. Postea sub Iuliano, cum uideret hunc abhorrere à Christi nomine, &restituere Idola, defecit &ipse à Christianis, eisque in gratiam dibzy G Goo gratiam Imperatoris rabiose maledixit. Ita animi sententiam de religione inflexit ad Principum uoluntates.