Latin
DE RESTITVENDIS SCHOLIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 531
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam autem iamdudum uereor, ut uiri do cti in hoc consessu has ineptias aequo animo ferant, tamen quoniam habetur oratio ad iuuentutem, spero eos boni consulturos esse hunc ludum, in quo &societatem &gradus artium pingere uoluimus. Et uisum est in ipsis elementis literarum pingere, ut quoniam haec quotidie ob oculos uersantur, saepe ueniant ista in mentem scholasticis, quorum cogitatione nobis quidem uidetur acui &formari iudicium de utilitate artium. Et ego in hac schola professor Gram maticus, libenter sumpsi orationem ex hoc artificio, quod exerceo. ogitate autem, Adolescentes, quid futurum sit, si quis consonantibus omißis, tantum uocalibus uti uelit in loquendo: Is profecto cum tota rerum natura pugnabit. Ideo enim literae uocantur elementa, quod sicut in natura necessaria sunt elementa, ex quibus corpora constant, ita literae necessariae sunt ad sermonem componendum. Quare sicut illa diuina series in uniuersitate rerum perturbaretur, exempto uno elemento, ita abiectis consonantibus, nul la articulata uox existere posset. Itaque sicut dissimi lium literarum naturalis inter se societas est, ita dissimiles artes inter se copulatae atque deuinctae sunt.