Latin
DE RESTITVENDIS SCHOLIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 532
Unproofread scanNot analysed yet
At hunc chorum artium perturbant isti, qui sentium inferiores disciplinas ad uitam inutiles esse, quie earum fructus imperitis non ita in conspectu est. Si quis admirator coeli ac stellarum (quid enim his corporibus pulchrius cogitari potest?) uelitaquam ex rerum natura tolli, quod impar sit stellarum claritati, nonne hunc insanire diceremus? Si quis propter admirationem doctrinae religionis, i beat è uita tollere omnia iura atque instituta ciuitatum, omnia uincula domesticae uitae, nonne hunc omnes sani homines ui atque armis cohercendum dee iudicarent? Et uidimus his annis quosdam ἀνοσίως θεολο γοῦντας dementatos huiusmodi fanaticis opinionibus, erroris sui poenas dare. Meministis enim Mo netarium &Anabaptistas, &hoc genus alia portenta. Ad hunc modum iudicate insanire eos, qui chorum &concentum artium perturbant, neglectis &contemptis inferioribus artibus. Quare sicut de literarum elementis congitantes, totum ἄλφα καὶ pura necessarium esse ad sermonem ducitis, ita disciplinas omnes quae in scholis traduntur, existimabitis ad uitam esse necessarias. Nam is demum recte sentiet de artibus, qui cum gradus earum animaduerterit, intelliget singulas certae utilitatis causa repertas esse. Haec dixi ad commonefaciendos adolescentes, quorum multos uidemus magno non tantum suo, sed Reipub. incommodo, intempestiue properare ad superiores disciplinas. Nam studia uestra non tantum ad uos, sed ad Rempub. pertinent. Et hunc finem studiorum uestrorum uobis proponere debebatis, ut ea ad dandum consilium Reipub. &ad docendas Ecclesias, &retinendam doctrinam religionis conferenda esse statueretis, quorum nihil praestare poteritis sine perfecta doctrina.