Latin
DE RESTITVENDIS SCHOLIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 534
Unproofread scanNot analysed yet
Modo autem sa tis est afferre ad illas disciplinas grauißimas, magnum pileum &insignem contemptum omnis doctrinae humanioris. Hanc temeritatem nisi leges ac Magistratus cohercebunt, breui nullae erunt in Repub. literae, nulla doctrina ullius rei. Nam isti Theologi, Iurisconsulti, ac Medici subito nascentes, nulla praediti liberali doctrina, non solum alias artes interire sinent, sed nec suas profeßiones tueri poterunt. Nec nihil pertinet haec cura conseruandarum literarum ad Magistratus: Ideo enim appellantur Dij à Spiritu sancto, ut diuina dona in terris, religionem, ciuilem statum, &omnes honestas artes tueantur ac retineant.