Latin
DE RESTITVENDIS SCHOLIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 535
Unproofread scanNot analysed yet
Propter hanc procurationem dininarum rerum gerunt augustum titulum, quo nullum habet Magistratus ornamentum maius, aut uenerabilius. Quare conuenit eos prospicere, ne perturbato discendi ordine, honestae disciplinae intercidant. Pla to inquit, Respub. mutari si contingat Musicam mutari. Neque id abs re dictum est. Sed hoc multo uerius est, Mutatione studiorum mutari Respub. Omnes autem mutationes Rerumpub. ad Magistratuum curam pertinent. Et per uersa ratio discendi, ma cimarum atque optimarum rerum ruinam trahit. In primis igitur in hac re uigilantes esse Magistratus oportet. Neque dubito quin olim de his rebus nouas leges condituri sint, cum praesentes turbae atque notus Rerumpub. consilescent. Quibus utinam con tingat Deibeneficio, facilis et mollis καταστροφη. Interim tamen quantum nos autoritate, studio, ac diligentia consequi possumus, dabimus operam, ut ordinem discat iuuentus. Sed hoc magna ex parte in uobis quoque positum est: Nos enim &diligenter hac de re adhortamur uos, &lectiones optimas in omnibus disciplinis proponimus. Summa fide traduntur artes, quae continent rationem dicendi: Elementa Philosophiae &Mathematum planißime proponuntur. In qua schola secundus liber Plinij tam perspique enarratus est, ut hic enarratur? Reliquum igitur est, ne uobis ipsi deesse uelitis, sed praesentibu commodis fruamini. Quod quidem ut faciatis, adducere uos doc cum ipsa cognitionis suauitas, tum etiam utilita Nam incredibilem uoluptatem parit eloquents Mire delectat homines historia rerum gestarum, qu et ipsa traditur, cum dicendi exempla proponuntur.