Latin
DE RESTITVENDIS SCHOLIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 537
Unproofread scanNot analysed yet
quàm à priuatis ullis, siue parentibus, siue amicis accipiamus, aequum est nos uicißim hanc illis gratiam reddere, &nostro labore artes retinere ac defendere. Quare uos adhortor Adolescentes, ut ita inducatis animum, prius uobis cognoscenda esse elementa Philosophiae, quàm ad superiores disciplinas acceda tis, et in ea diligenter collocetis studium atque operam. ἀρχὴ, inquiunt, ἥμισυ παντὸς, Dimidium facti, qui bene coepit, habet. Faciliora igitur omnia erunt istis in alijs disciplinis, qui recte coeperunt, qui ad alias afferunt earum artium scientiam, sine quibus illae neque percipi, neque tractari, neque intelligi possunt. Et hanc orationem existimate me publica autoritate habuisse, quam si quis contemnit, is sciat De um ultorem huius contumeliae fore. Ac Respub. ornauit etiam priuilegijs haec nostra studia &hono ribus, quos nunc his iuuenibus libenter decernemus, quia singularem laudem hoc tempore in tanta peruersitate iudiciorum merentur isti, qui haec communia Philosophiae studia attigerunt. Dixi. m Oratio