Latin
DE RESTITVENDIS SCHOLIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 536
Unproofread scanNot analysed yet
Et nihil dulcius est, quàm intueri animo eas res, quae in Philosophia nobis traduntur, de magitudine coelestium corporum ac terrae, de uarijs motibus syderum, quomodo lumina coelestia uarie nixta inter se ac temperata, diuersos effectus parum in hac inferiorinatura, sicut aliter atque aliter ma xtae uoces diuersas cantiones efficiunt. Iuuat etiam uidere causas officiorum ciuilium in natura diuintus scriptas, &mirabili prudentia à doctis hominbus animaduersas. Iam utilitas maxime percipitur ex his studijs. sunt enim, ut Graeci dicunt, πρὸ oδῦ in superior bus artibus, quae certe dicendi scientiam requirunt. Quid enim promouerit aliquis, si sermonis genus non queat iudicare? Et multa ubique sumuntur e Philosophia naturali ac morali: quorum qui nonui dent fontes, turpiter interdum hallucinantur. Et quoniam Reipub. interest, bonas artes conseruare, omnes sentiatis hoc à uobis Rempub. petere, ut detis operam, ne uestra negligentia artes inter cidant. Cum autem maiora beneficia omnes à Repub.