Latin
ORATIOVITI THEODORI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 539
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi quidem ea Philosophiae pars, quae est suauißima, praecipue ex cognitione linguarum pendere uidetur. Neque uero hoc argumentum studio nouitatis delegi: Neque enim statui me nouo argumento in hac infantia satis facere posse. Sed publica neceßitas hortatur, non solum me, uerum omnes bonos uiros, quantum pro se quisque potest, adolescentiam ad studia linguarum exuscitare, atque accendere. Maxime uero conueniebat ad linguarum causam agendam adhiberi non elinguem, sed eloquentem patronum, qui ornare eas pro dignitate, &magnitudinem utilitatum, quas parit earum cognitio, illustrare poßet. Quod etsi intelligebam à me non posse fieri, tamen arbitrabar me non debere publicae causae deesse, praesertim in hoc loco, quo cum mihi dicendi neceßitatem scho lasticus Magistratus imponeret, sperabam tantum authoritatis in hac oratione futurum esse, quantum tribuitis uniuerso collegio doctißimorum hominum, qui &has mihi partes mandarunt, &suam sententiam mea qualicunque oratione uobis exponi uoluerunt. Qui cum doctrina, iudicio, rerum usu excellant, denique cum fide summa &uestris studijs, &uniuersae Reipub.