Latin
ORATIOVITI THEODORI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 540
Unproofread scanNot analysed yet
consultum uelint honestißimum uobis est, monitis eorum libenter &studiose parere Sed uenio ad causam, de qua, quia etiam propter temporis angustiam non satis dici potest breuiter utilitates praecipuas colligam, quae nos omnes ad lin guarum studium hortantur: loquor autem de Latina, Graeca, &Hebraica. Cum autem aliud alij propositum in studijs habeant, nec idem doctrinae genus sequantur omnes, de singulis, ut uocant, profeßionibus ordine dicendum est. Ac primum non opinor longa mihi disputatione opus esse de Theologia: Constat enim fontes Theologiae Ebraicis, &Graecis literis contineri. Nec possunt ita transfundi linguae, ut nihil opus sit fontibus, si uelimus iudicare de locis obscuris, quod in multis grauißimis controuersijs fieri necesse est. Toties commendat nobis ipsa scriptura ministerium uerbi, admonet nusquam uoluntatem Dei cerni, nisi in his scriptis: Facile igitur intelligi potest, quantum referat perfecte intelligere naturam sermonis, quod sine linguarum cognitione, &sine eloquentiae exer citationibus, nemo consequi potest. Itaque cum suae quisque salutis causa, tum etiam propter publicam Ecclesiae neceßitatem perfectum sacri sermonis cognitionem expetere debet Primum byGoi mum enim priuatim quoque experimur mirifice con firmare animos, cum in tanta uarietate opinionum quasi in rem praesentem deducimur, inspicientes genuinum scripturae sermonem. Deinde de magnis ac difficilibus controuersijs publice in Ecclesia pro nunciare bona conscientia uix possunt Doctores, si genus sermonis in testimonijs, ex quibus tota res iudicanda est, non intelligant.