Latin
ORATIOVITI THEODORI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 541
Unproofread scanNot analysed yet
Multas haereses peperit inscitia linguarum &figurarum orationis, id quod facile potest ostendi in ipsis historijs contentionum Ecclesiasticarum. Et quamuis non sunt in hoc omnia, tamen in interpretatione sacrarum literarum hoc primum est, ut sermonis genus intelligatur, quo intellecto, multa iudicari possunt, quorum pleraque etiam hoc tempore controuertuntur. Quare non dubium est, quin ad Theologiam necessaria sit linguarum cognitio. Neque uos ab hac scientia deterreant indocti homines, qui ut soli sapere uideantur, non solum haec linguarum studia damnant, sed omnes bonas, artes infensißime oderunt. Ac si res testibus iudicanda est, opponite illis Hieronymi, Augustini, &multorum tum exempla, tum sententias, qui censuerunt ad enarrandas sacras literas, necessariam esse linguarum cognitionem. Quid quod ita Deus ipse iudicat, qui cum Euangelio linguarum donum largiens, testatur Ecclesiae linguarum cognitionem necessariam esse.