Latin
LINGVARVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 547
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam uoluptates ipsae aliquo modo ad mores pertinent, traduci ad humanitatem &suauitatem hac delectatione animos arbitror. At uero nos non tantum de uoluptate disputamus, de fructu ac neceßitate loquimur, quia sine hac liberali doctrina, quae praecipue Graecis literis continetur, nemo satis idoneus est uel ad caeteras artes tractandas, uel ad res magnas gerendas. Non sunt in hoc omnia. Sed tamen si quid omnino doctrina uel ad excitanda ad uirtutem, uel ad conformanda inge nia proficit, non dubito affirmare, eam ad rem plurimum conducere hoc doctrinae genus, de quo loquor. Illud certe negari non potest, ad caeteras artes tractandas requiri hanc doctrinam. Nam et Me dicina magna ex parte Graeca est, &sine Philosophia percipi non potest. Etsi hi qui se dediderunt Iurisconsultis, non tantum illam forensem Rhetoricam auferre student, ut eam ad quaestum conferant, sed doctrinam expetunt futuram usui Reipub. &ut ipsi loquuntur, non simulatam Philosophiam: His ut poßint cum decoro tueri personam suam, profecto etiam alia quadam doctrina opus erit, uidelicet, religionum scientia, noticia antiquitatis, elotloquentia, et illis literis, quae cum fontes legumc tineant, non minus in consilium adhiberi solent à communibus officijs, quàm ipsae leges.