Latin
LINGVARVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 548
Unproofread scanNot analysed yet
Sed sunt quidam iuuenes, qui cum propter igu uiam fugiant discendi laborem, subito irrumpun ad summas profeßiones, quarum titulos praeterunt suae ignauiae. Hiut iudicio uideantur has artes aspo nari, haec nostra studia uituperant. Qui siquiden ita libet, fiant sane Solones meri sine Grammatica, sine Dialectica, sine cognitione religionum, sinedoquentia, sine Philosophia, denique sine humanitat ulla. Verum hoc miror, quo isti ore aspicere legum libros audeant, quarum autores apparet praeclare instructos fuisse his ipsis artibus, de quibus dicimus. Quàm multa ex Graecis &Latinis historijs repetunt? Quàm reuerenter assurgunt Homero, quoties eius sententias uelut oracula citant? Alicubi pronunciant ex uerbis Demosthenis, alicubi ad uerbum transscribunt Platonis dicta. Et quidem recentiores Doctores disputant, ualere in causis Philosopho rum ac Poëtarum autoritatem, quia maiorum insututa, moresque, &grauißimas rationes honestorum officiorum, denique uim omnem iuris naturalis sapientißime describunt.