Latin
LINGVARVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 549
Unproofread scanNot analysed yet
Quae tandem impudentia est, eas literas contemnere, de quibus ipsi legum condito res honorificentißime sentiunt: Proinde modesta &bona ingenia adhortor, ut cum profeßionis magnitudinem, ad quam se contulerunt, considerabunt exemplo suorum autorum cogitent aliquid studij his nostris artibus ac literis impertiendum esse. Cum caeteris nolo pugnare, qui non solum nostra iudicia, sed etiam suorum autorum exempla aspernantur. Alia enim alij bona ducunt, ut uere inquit ille: Ανάχαρσις παρὰ ἀθηναῖ οἷς σολοικίζει, ἀθηναῖοι δὲ παρὰ σκύθαις. Ni hil isti afficiuntur suauitate earum artium, quas nos miramur, nec nos ab optimarum rerum studijs istorum iudicia abstrahent. Atque ita cogitate Adolescentes, cum instudijs uersemini, constantiam ac fortitudinem uobis etiam adbibendam esse. Neque enim sine fortitudine coli, aut retineri uirtus ulla potest. Quare non patiamini uo bis harum nostrarum artium &linguarum studia, praeposteris uulgi atque indoctorum iudicijs excuti: Durate, &uosmet rebus seruate secundis: Cur enim non utar fortißimi uiri uerbis apud Poëtam, praesertim in causa multo maiore? Nam ille sedes sibi ac socijs quaerebat. Vestra studia ad uniuersam Ec clesiam, &ad omnem posteritatem pertinent. Quae autem causa existere maior ulla potest, quàm quae sa lutem Ecclesiae continet? Saepe audiui Capnionem, cum Romam à Principe Pan pe Palatino certi negocij causa missus esset, uenisse in Argyropyli auditorium, qui tunc Romae magna cum laude Graece docebat.