Latin
ORATIO DE GRADIBVS IN
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 55
Unproofread scanNot analysed yet
Basilius audiuit Neocaesariensem cuius praecipua fuit autoritas, cum Pauli Samosatent impietas damna retur. Nec aliud uetustius testimonium extat, post apo stolorum scripta de trinitate, quam huius Gregorij. Tam tum autem ei tribuit Basilius, ut dicat sibi adhuc personare aures uoce Gregorij, eiusque testimonium apponit Sabell. perturbantibus Ecclesias Neocaesarien sium. Hieron. audiuit Epiphanium, et Nazianzenum, omitto alios multos. Tantum autem hos commemoraui, ut cogitent auditores singulare dei beneficium esse, audire doctrinam Euangelij, à talibus doctoribus quorum sequi iudicia tutè poßimus. Pertinent igitur Scholae ad ministerium Euangelij in ecclesijs, et ob eam caußam doctri nae testimonia bonis, &doctis uiris tribuuntur, ut constet quales doctores audierint, ut certa autoritate doctrina ad posteros propagetur. Haec fuit in ecclesia uetustißima consuetudo, postea sine testimonijs do centium, admißi sunt ad gubernandas ecclesias homines ineruditi, &ut Nazianzenus ait, subito facti do stores, sicut in Fabulis subito nati dicuntur Gigantes. Hinc orta est magna doctrinae confusio. Postquam igitur Deus sua immensa misericordia, nobis restituit Euangelij lucem, agamus deo gratias, &id beneficium, summo studio in ecclesijs, &scholis conseruemus, &curemus, ut hi qui ad ministeria ecclesiastica accessuri sunt fideliter instituantur, nec recipiantur uel indocti, uel αὐτοδίδακτοι.