Latin
ORATIO DE GRADIBVS IN
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 54
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc consilio et olim Alexandriae, &in plurimis collegijs scholae institutae fuerunt, ut inde sumerentur doctores, &pastores ecclesiarum. Christus enim dat ecclesiae pastores, prophetas, et doctores, uultque ab his ecclesiam institui ac doceri, uultque praeparari illos qui praeficien di sunt ecclesijs, nec uult praefici eis prorsus indoctos, aut homines imperitos, qui sibi uidentur αὐτοδέδακτοι, et sine ullo usu spirituali ex sese fingunt opiniones. Fuerunt igitur initio in ecclesijs Scholae, quae utinam conseruassent doctrinam puram ab Apostolis traditam. Sed haec postquam ingenti, &admirabili beneficio dei renouata est, et deus his postremis tempori bus iterum dedit prophetam, ut alij erudiantur, profecto rursus curare debent ecclesiae, ut illud beneficium dei, ui delicet doctrinam Euangelij puram summo studio conser uent, et ad posteros transmittant. Plurimum itaque refert iterum, quos habeamus praeceptores, quorum audiamus iudicia de rebus maximis, &de dogmatibus. Sicut sancti patres saepe allegant partim Apostolos, partim proximos Apostolorum aetati. Irenaeus enim citat Polycarpum, qui fuerat auditor Apostoli Ioannis &Florino Valentin. opponit autoritatem Polycarpi.