Latin
LINGVARVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 551
Unproofread scanNot analysed yet
Neque uero negari potest, plurimum lucis eam attulisse, cum alijs artibus omnibus, tum etiam sacris literis. Eloquentiae studia mirifice adiuuit: Nam sine Graecis autoribus intelligi Latini scriptores non poterant. Aditum fecit ad Germanam Philosophiam: Neque tantum ad Ari stotelem &Graecos Medicos, sed etiam ad optimos autores Mathematices. Quantum enim debemus his qui Eucliden &Ptolemaeum Latine uerterunt? In his expoliendis, &hoc toto genere artium illustrando, uidemus postea loannem Regiomontanum ciuem meum, Graecis literis ualde adiutum esse. Et nonnulli nunc quoque in Germania, qui excellunt Graecae linguae cognitione, studium conferunt ad or nandos eius generis autores. Boni uiri sacras literas &amare magis &tractare purius coeperunt, pate factis fontibus. Has artes, quas recensui, obruere ac delere tristius fuerit, quam solem è mundo tollere. Neque uero sine cognitione peregrinarum linguarum retineri earum posseßio potest. Qua ex re facile iudicari potest, linguarum noticiam non esse leue aut uulgare Dei doni. Quae autem impietas, quod scelus est, tale donum, cuius usus tam late patet, aspernari, &diui nitus illatum in has nationes rursus explodere atque eijcere? 552 DE STVDIO LING. eijcere? Leges publice atrociter puniunt sacrilegit. At maius sacrilegium est, Ecclesiam spoliare lingua rum cognitione, quàm aurea aut argentea supellectile. Haec enim coelestia dona Euangelio lucem afferunt, &uerius sunt Ecclesiae supellex, quàm ulla or namenta aurea.