Latin
LINGVARVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 552
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim dubium est, quin ad hanc utilitatem Deus Euangelio addiderit donum lingua rum, ut uocant, ut ad sacras literas explicandas con ducant. Itaque sacrilegos istos linguarum contemptores putate in ipsas aras ac templa impetum tanti furoris olim facere, &uastitatem atque exitium religio ni &omnibus honestis artibus minari: nec dubitate quin Deo poenas daturi sint. Nos uero si et Deo gra ti, &erga Ecclesiam pij esse studemus, agnoscamus Dei beneficium, &propter Ecclesiae utilitatem tueamur &conseruemus. Si quem ab his studijs hoc deterret, quod non uidentur labori respondere praemia, is non satis religiose de Deo sentit. Cum enim pietati toties ingentia praemia Deus polliceatur, non est de eius fide dubitandum. Alicubi promittit amplißimos frugum prouentus, si populus liberaliter conferat ad usus necessarios templi. Quare necnobis praemia defutura sunt, sistudia nostra ad Ecclesiae utilitatem conferemus. Et est pietas expectunten haec promissa, Ecclesiae utilitatibus consulere. Dixi.