Latin
553.1 to 553.5
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 553.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
ORATIO DE CONCORDIA &Communicatione studiorum, atque operarum, in promotione Magistrorum dicta à Decano Magistro Am brosio luterbocensi, Anno M. D. XXXVII. Vm Agesilaum regem Spartarum, domi suae cum paruis liberis in baculo equitantem deprehendisset qui dam ex Ducibus, casu interueniens, atque admirans Regem, &quidem talem, quo illa aetate nullus uir praestantior in tota Graecia esse iudicabatur, hoc modo cum pueris colludere, petit Agesilaus ueniam ab isto, siquidem hic Iudus uideretur alienus Regia grauitate. Deinde addit, se non tantum oneris ipsi imponere, ut perpetuo hanc rem taceri postulet, sed rogat, ut tantisper taceret, donec ipse liberos haberet: significans eum qui liberos non haberet, non intelligere, quid habeant hi ludi, non dico uoluptatis, sed utilitatis. Quam uis enim per seridiculae res sunt, tamen ad disciplinam, ad mores formandos pertinent. Et prudens pater intelligit, magnam uim assuefactionis esse in tenera aetate, etiam in his leuißimis exercitijs. Vt autem ille Spartanus miratur patrem colludentem cum paruis filijs, ita multi nunc quadam inusitate sapientiae persuasione derident, cum alios multos ueteres &honestos mores, tum etiam hos scholastitos gradus, &spectacula promotionum: Quos uelim hanc Agesilai responsionem considerare, nec prius uituperare uetera instituta, quàm ipsi habeant liberos: hoc est, non prius quam perspexerint quanta sit infirmitas in tenera aetate, quas ob causae, hi ludi, gradus, tituli propositi sint, quantum referat puerilia ingenia his ritibus certo quodam ordine assuefacere, ac prouehere in discendo, quantum conducat exemplum, ut assuefiant ad publicos mores amandos. Incredibilis infirmitas est animorum puerilium, quare ad eos excitandos, regendos, aut deprauandos, paruae res saepe magnum referunt momentum. Hanc infirmitatem quo magis perspicimus nos, quos iam usus, aetas, mutationes Reipub. graues erudierunt, eo magis amamus hos scho lasticos mores institutos, ut studijs prosit ordo, ut discant adolescentes ordinum discrimina intelligere. Itaque non recusamus quanquam senescentes, in hanc scenam prodire, &amanter petimus à prudentioribus, ut &ipsi faueant his spectaculis, propter iuuentutis utilitatem.