Latin
ORATIO DE CONCORDIA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 558
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum Mileti, inuentam auream mensam Apollo iusisset sapientißimo dari, ciuitas Thaleti dandam esse decreuit: is magnitudinem biius laudis non agnoscens, &libenter alteri, uel inpertiens, uel cedens, misit Soloni, Solon ad eundem modum Bianti. Cum per omnes septem uagata mensa ad Thaletem redijsset, ait Thales, nunc demum se oraculi sententiam intelligere: iußitque mensan offerri Apollini, quod Deus significasset hoc inun lucro, neminem mortalium, sed solum Deum sapiu tem esse. O uere Aristocraticos uiros, quorum nemo de alterius laude quidquam decerpsit: deinde, qui uiderint, nihil esse furiosius, quàm homines sibi sapientiae laudem arrogare. Itaque comiter inter se uixerunt. Et quidem Solonem accipimus à Thalete didicisse motus astrorum. Nunc uero quoties illud fit, quod ait Martialis: Qui uelit ingenio cedere, rarus erit. Et uidimus aliquoties hoc accidere, ut ortae dissentiunculae ex leuißimis initijs excitarint ingentes tumultus, quorum exitus ne nunc quidem prospici potest. Cur hic non uenit in mentem caeci &claudi, ut mutuis officijs cogitaremus iuuandam esse Rempu. non acerbitate animorum dilacerandam: Romae Scipionem optime meritum de patria, inuidi ciues aliqui allatrarunt, quibus ille ex urbe cedere maluit, quàm excitare maiores tumultus uehementius concertando. Ita cum non abduceret eum ambitio à modeilil.