Latin
STVDIORVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 559
Unproofread scanNot analysed yet
STVDIORVM. nederatione, communi saluti ac tranquillitati optinmeconsuluit. Contra flagitiose Marius, quicum ureretur gloria Syllae, conatus est eum ui spoliare exercitu &prouincia, patriam implicuit crudelißimo luctuosißimoque bello. Sed omnium seculorum, atque aetatum historiae plenae sunt exemplorum, in quibus conspici potest, saepe certamina accensa, seu quadam morositate ingeniorum, seu odijs aut inuidia, magnis Imperijs ac ciuitatibus exitio fuisse: Rursus etiam commoditate moderatorum ciuium, qui impetus aliorum, ratione lenierunt, seruatas esse Respublicas. Haec exempla cum legimus atque audimus, nos quoque ad moderationem, ®endos animorum impetus hortentur. Decet enim praecipue literatos homines doctrinam uirtutis, ad mores atque usum transferre. Deinde nequaquam committendum est, ut quemadmodum nauis, excusso gubernatore, sine uelo, sine gubernaculo uentis iactatur, ita nos extincta ratione, rapiamur affectibus, nec con sideremus quid expediat Ecclesiae, quid Reipu. quae exempla noceant iuuentuti, quid publicis studijs prosit aut obsit, sed qua impellunt turbidi affectus, caeco impetu ruamus. Tale uitae genus nec Philosopho, nec Christiano conuenit: Nam uel maxime Christianus omnia sua consilia, ad gloriam Dei, ad Ecdesiae aedificationem, &ad iuuentutis salutem referre debet. Nec uero fieri potest in tanta infirmi tate hominum, quin incidant errores atque offensiones. Et diabolus saepe igneis telis, ut uocat Paulus, sauciat animos, &inflammat odijs, ut Ecclesiam, aut Rempu. dißipet. Has dißidiorum causas intellige re Christianos decet, ut singulari diligentia, &muniant pectora aduersus illa tela, &affectibus frenum inijciant.