Latin
STVDIORVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 561
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem de his rebus, loci scripturarum uobis notisint, nolui esse prolixior Tantum illud moneo, quod apud Homerum est, qui fingit Aten ualidissimo corpore discurrere, &dißidia excitare, sequi uero Litat diuinitus missas, quae hortantur, ut redeant homines in mutuam gratiam. Et addit Poeta, Litas magnabeneficia impertire obtemperantibus, et uicißim eos exaudiri, si quid à Deo petant: Alijs uero qui non obtemperant, imprecari, ut Ate de eis poenas sumat. Nec uero putate Hanc Homeri concionem fabulosam esse. Sententiam haud dubie à uetustißimis illis parentibus, quibus uera religio nota fuit, acceptam recensuit, &Poëticam addidit picturam. Quid enim uult aliud, quàm quod toties praecipiunt sacrae literae, ut simus placabiles, ut obliuiscamur iniurias? hoc officio ita delectari Deum, ut uicißim nobis rogantibus det erratorum ueniam, &multa largiatur beneficia? Rursus autem implacabilibus placari nolle, &eorum pertinaciam asperitatemque ani morum punire? Haec sententia nequaquam prophana est, manauitque haud dubie à pijs maioribus ad posteros. Scitis enim à Christo nobis saeuerißime commendatum esse hoc officij genus: Remittite, &remit tetur uobis. Haec praecepta, si magnifacimus Deum autorem, si amamus publicam Ecclesiae tranquillitatem, 162 DE CONCORDIA STVD. tatem, si Reip. salus nobis curae est, toto pectore ad piamus, &communem concordiam tueamur. S quae sunt in amicis incommoda, aut prudentersar mus, aut comitate nostra tegamus, cogitemusque c in uita locum habere illud quod ait Plinius. Quitia odit, homines odit. Certe in schola sic uiuere, u uiuunt in arena gladiatores, turpe ac miserumque.