Latin
STVDIORVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 560
Unproofread scanNot analysed yet
Si quid in alio desideras, cogita qua ratio ne mederi poßis, non ut exulceres. Plutarchus πόεὶ φιλαδελφίας scribit morem fuisse Graecae gentis, cum duo fratres unà incedebant, &ad lapidem aliquem excitatum ueniebant, ne seiuncti cederent me dium locum lapidi, sed ut ambo simul ad idem latus circuirent lapidem. Huiusmodi ritus uarios singulae gentes habent, qui &recepti &conseruati sunt, quia aliquid de moribus significabant. Accommodat igitur Plutarchus hunc ritum ad fratrum concordiam, ac moneri eos hoc exemplo ait, ut caueant, ne quis lapis, hoc est, ne ulla offensio diuellat eorum animos. Et si qua inciderit offensio, ut illam coniun cti circumeant, hoc est, dißimulent, deleant ex animo &extinguant. Haec uirtus non solum priuatis familijs, sed Reipu. &Ecclesiae necessaria est. Itaque extant in scriptis sapientißimorum hominum grauißimae conciones, quae hortantur, ut concordiam tucamur, ut placari nos sinamus, ut redeamus in gra tiam cum ijs, quorum animi sunt sanabiles.