Latin
STVDIORVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 581
Unproofread scanNot analysed yet
mihi prouinciam hoc in loco dicen di mandari, &si plerique alij collegae nostri ad dicendum aptiores sunt. Sed cum collegis nostris libenter morem geßi, quibus cum uidetis me coniunctißime uiuere. Amo enim eos ex animo, &quia me cum eis Respub. coniunxit, &propter ipsorum egregiam doctrinam, &in omni officij genere diligentiam &uirtutem. Tum uero gratificandum duxi his doctißimis uiris. &huic hospiti, qui cum singulari fide &foelicitate literas doceat, non deesse eistudia atque officia nostri ordinis debent. Nam si recte aestimes, amplißime de tota Repub. merentur isti, qui primam aetatem recte erudiunt, &ad maximas artes praeparant. His igitur ostendere uolui, me &honori ipsorum fauere, &haec scholarum testimonia, seu gradus magnifacere. Etenim cum plurimum dignitatis sit in his optimis atque utilißimis artibus, quarum propagatio &defensio collegio nostro commissa est: multum etiam dignitatis in hoc gradu esse iudicandum est, cum in hoc ipso gradu foedus cum Republica fiat, in quo hi quibus decernitur, obligant se Reipublicae ad docendas optimas artes, &utilißimas humano generi.