Latin
STVDIORVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 582
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc foedere quid potest cogitari honestius aut sanctius, modo ut hi qui aucti sunt hoc honore, magnitudinem muneris sui animo mentantur, &pro uirili tueristudeant? Certe consilium facien di huius sanctißimi foederis in hoc gradu, est honestißimum atque humanißimum. Quare digni odio sunt Cynici illi, qui ut caeteros honestos mores, ita &gradus grauißimo consilio institutos, quique obligant homines ad defensionem bonarum disciplinarum, aspernantur. Exposui consilium meum, quare in hanc scenam produci me passus sim. Solet autem hic uel de artium dignitate, uel de studijs uirtutis dici. Hic mos cum ualde mihi probetur, sumpsi &ipse argumentum ex eodem genere. Et quoniam constat honestas disciplinas, leges &religiones, uincula esse humanae societatis, facile iudicari potest, maxime necessariam esse ad uitam omnium bonarum artium, doctrinam. Itaque de hac parte non disputabo prolixius: Nam id quidem persuasißimum esse omnibus debet, &monent idem quotidie doctorum uoces &literae. Dicam igitur de una quadam uirtute pernecessaria his qui in studijs uersantur, uidelicet, de amore ueritatis, seu de odio sophiftices.